circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et
quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium
et quaerentem fidem et propitius ero eius
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non
doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam
induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes
viam Domini iudicium Dei sui
ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt
viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul
confregerunt iugum ruperunt vincula
idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam
vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui
egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt
praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt
me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati
sunt et in domo meretricis luxuriabantur
equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat
numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente
tali non ulciscetur anima mea
ascendite muros eius et dissipate consummationem autem
nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel
et domus Iuda ait Dominus
negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet
super nos malum gladium et famem non videbimus
prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis
haec ergo evenient illis
haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum
istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum
istum ligna et vorabit eos
ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus
Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem
cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos
et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet
vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in
quibus tu habes fiduciam gladio
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in
consummationem
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis
haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo
alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non
vestra
adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda
dicentes
audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos
non videtis et aures et non auditis
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non
dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum
sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non
poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans
recesserunt et abierunt
et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum
qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo
plenitudinem annuae messis custodientem nobis
iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra
prohibuerunt bonum a nobis
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi
aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo
ideo magnificati sunt et ditati
incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones
meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non
direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super
gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
stupor et mirabilia facta sunt in terra
prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant
manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in
novissimo eius